- ALBERTUS Ferdinandi I
- ALBERTUS Ferdinandi IImperatoris gener, Pontifici et Iesuitis, quibus Monachii, Ingolstadii et Landshuti collegia splendidissima exstruxit, addictissimus. Nihilominus A. C. 1556. suorum precibus, cum idem Ferdinandus Imperator suis quoque subditis concessisset, indulsit ad tempus, ut coenâ Dominicâ integrâ, et carnibus urgente necessitate, diebus vetitis, uterentur. Postea quoque in Calicis negotio ad Pontificem scripsit, A. C. 1564. legatosque habuit in Concilio Tridentino. Praeses Comitiorum Ratisponensium, locô Soceri, fuit A. C. 1556. Ladislaô Comite hagensi A. C. 1567. sine masculis mortuô, feudum a Maximiliano II. Imperatore impetravit. Ei successit fil. Wilhelmus, a quo Wilhelminae lineae nomen: reliqui filii fuêre Ferdinandus, qui cum imparibus nuptiis sibi copulâsset Mariam Petenbeckiam, ex ea Comites Wartenbergios sevit, et Ernestus, Episcopus primum Frisingensis et Hildeshemius, dein Leodiensis, et tandem Archiepiscopus ac Elector Coloniensis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.